monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 64, 16
In una Sabbati, quae Novi Testamenti propria solennitas est, instruimur, ut spe futurae nostrae in Christo resurrectionis patienter in praesenti omnia adversa pro Christo, et ipsam mortis toleremus iniuriam, audientes ab Apostolo: Quia si spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in nobis, qui suscitavit Iesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, per inhabitantem Spiritum eius in nobis.